X


Latin


Sumus gymnasium discipulorum discipularumque decem usque ad viginti annos natorum.

Qui - ad numerum septingentorum - a quinquaginta magistris magistrabusque omnes disciplinas, quae inclusis antiquitatis studiis ad vitam hodiernam necessariae sunt, docentur. Maturitatis experimento probati probataeque studendi causa in sedem litterarum transire solent.

Ahrensburgum oppidum in Slesvico-Holsatia, Germaniae regione maxime septentrionali, inter urbes Hamburgum et Lubecam situm est. In signo oppidi nostri proposita sunt cornua cervi tarandi, quod genus bestiarum inter tempora glacialia in nostra regione vivebat, et castellum album anno MDXCV aedificatum. Quae etiam in interreti admirari potestis: www.schloss-ahrensburg.de.

Text: Haeseler/Fürsen